- PASTRANA
- PASTRANAoppid. Castellae novae, cum titulo Ducatus ad Tagum fluvium, quibusdam paterniana, 13. leuc. a Madrito in Ortum uti 18. a Toleto. Familia Ducum ramus est inclitae Stirpis de Silva, quae Lusitaniae originem debet. Huius cum duae sint lineae, posterior Duces de Pastrana complectitur quae a Didaco Gomezio de Silva Dn. de Chamusca Ministro Iohannis I. Lusitaniae Regis originem habet. Huius enim abuepos Ruis Gomesius ad Philippum II. Hispaniae Regem transiit, et, ut Dux Pastranae creatur, meruit: Ab eius uxore Anna Mendoza Principis Meliti fil. liberi Mendozium nomen suo adiecêre, in quibus Rodericus Ducale axioma Pastranae continuavit; Didacus D. Francavillae, ab uxore Anna Sarmiento de Villandrado, Com. de Salinas ac Ribadeo, ac dein titulum Marchionis de Alenquer nactus est: demum tertius, Ruis Gomesius Com. de Galbe, honorem Marchionis de Liseda obtinuit. Ducum progenitores progeniesque sic habet: Ruis Gomesius de Silva Dn. de la Chamusca, ex Blanca (filia Didaci Fernandi de Almeyda) pater fuit Ion. Gomefii de Silva Dn. de la Chamusca: quô et Iohannâ Henriciâ, genitus Franciscus Gomesius de Silva Dn. de la Chamusca, genuit ex Maria de Norogna et Meneses (filia Roderici Tellezii de Meneses Dn. de Unnon) Ruis seu Rodericum Gomesium I. de Silva Ducem Pastrana, Principem Eboli, cui ex Anna de Mendoza et de la Cerda genitus, ante alios, Rodericus Gomesius II. de Silva et Mendoza Dux de Pastrana et Francavilla Princeps de Melito, uxorem sibi iunxit Annam de Portugal et Borgia (filiam Friderici de Portugal, ex Ducibus Bragantinis et Margaretae Borgiae) atque ex ea suscepit Rodericum Gomezium III. de Silva et Mendeza Ducem de Pastrana Principem de Melito D. de Francavilla M. de Algezilla, patrem ex Leonora Mauricia de Sotomayor, Mariae, Roderici et Annae Mariae, e quibus Rodcricus, huius nominis IV. de Silva Mendoza Guzman Dux Pastranae et Estremerae, Princeps de Melito et Dux de Villafranca, in Regno Neapolitan. uxoreductâ Catharinâ Mendoziâ Sandoval Roxas Duc. del Infantadgo M. de Santillana, Argueso et Campo, M. de Zenete (filia Didaci Gomesii de Sandoval Comit. de Saldanna, et Luisae de Mendoza Ducis del Infantadgo) suscepit Rodericum de Silva Hurtado de Mendoza Comitem de Saldanna, qui sibi iunxit... de Haro, filiam Ludovici de Haro, A. C. 1666. Phil, Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 52. et Part. 3. p. 80. et 87.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.